carmina libraria Iacobus Magni, sophologium

Testo base di riferimento: Lugduni, Vingle, 1495


Epigramma ad huius operis conspectorem

 

Istuc clarorum contendunt dogmata patrum

      Doctos atque bonos ut faciant homines.

At quom non leviter possit percurrere quisquam

      Auctores cunctos multa neglecta manent

5

Omnia doctorum quo ergo documenta legantur,

      Nunc Iacobus magni condidit ecce librum.

Tu quoque si bonus esse velis sapiensque videri

      Quod manibus tracta disce sophologium

Quicquid enim veterum tetigit praeceptio digna

10

      Mille voluminibus clauditur hoc opere.